Latin
Nvx Orationis
In museo imperiali Amstelodamensi animum meum aliquis ad rem mediaevalem advertit: sphaeram e palma factam. Binae dimidiae partes subtiliter exsectae nativitatem et crucificationem Domini Nostri Iesu Christi ostendunt. Quae (partes) scrinii modo aperiendae sunt. Res omnis in sphaera aenea includitur, quae iterum in manticula ex pelle facta latet: omne evangelium in forma nucis ad viatoris usum.
Aliquos post annos haec orationis nucem reviviscere volebam. Haec autem nux vacua est precesque in illa scribi possunt. Nuce faciliter gerenda preces semper ad manum habes. Votis exauditis renovandis preces priores eradi novaeque inscribi possunt.
Still to be checked
This text is still being checked by someone who reads the language.